monumenta.ch > Hieronymus > sectio 33 > 49 > csg7.89 > sectio 7 > bnf10439.194 v > sectio 6 > 16 > XII. EUGENITI V̅· T̅· MAGISTRO OFFICIORUM THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 16 > sectio 5 > Iosue, 3 > bnf10439.193 v > sectio 37 > 25 > 9 > 15 > 34 > bnf9389.43 > 1 > Ioannes, 13 > sectio 7 > sectio 32 > sectio 23 > 47 > sectio 8 > sectio 3 > 34
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XXXIII. De Eudoxio, qui Antiochenum invasit episcopatum, et terraemotu in Nicaea Bithyniae facto. <<<     >>> XXXV. De legatis concilii Seleuciae, et de examinatione Aetii, et gestis Ariminensium.

Cassiodorus, 5, CAPUT XXXIV. De concilio Seleuciae celebrato.

1 Nunc igitur de alia synodo, quam velut adinstar Ariminensis concilii in Oriente Constantius imperator fieri iusserat, pauca narrabo. Egerat enim primitus ut in Nicaea Bithyniae congregarentur episcopi. Quorum conventum prohibuit maximus terraemotus. Hoc enim contigit consulatu Tatiani et Cerealis [An. Dom. 358], octava die mensis Augusti. Tractabant ergo transponere synodum in vicinam Nicaeae civitatem. Quod cum displicuisset, rursus volebant in Tarso Ciliciae convenire.
2 Deinde placuit apud Seleuciam Isauriae, quae vocatur Aspera, celebrare concilium. Quod actum est consulatu Eusebii et Hypatii [An. Dom. 359]. Fueruntque qui convenerunt numero centum sexaginta. Cum quibus aderat unus in palatio clarus nomine Leonas. Quo praesente, quaestionem fidei proponendam imperatoris iubebat oraculum; simulque praeceptum fuerat adesse Lauritium militem, Isauriae ducem, ut in quo opus esset episcopis ministraret. Convenerunt ergo vicesima septima die Septembris mensis, et sub gestorum confectione disputabant. Aderant etiam exceptores, utriusque partis verba signantes; quae sub uno apud Sabinum collecta reperiuntur. Nos autem capitulatim ista describimus. Prima siquidem die Leonas iussit ut quae viderentur unicuique proponerent.
3 Porro qui praesentes erant non prius dixerunt quamlibet movendam esse quaestionem, nisi reliqui convenirent. Erant enim absentes episcopi Macedonius Constantinopolitanus, Basilius Ancyrae, et alii quidam accusari timentes. Et Macedonius quidem languorem finxit, Patrophilus oculorum dolorem, et alii similes adinvenerunt occasiones absentiae.
4 Cumque Leonas etiam illis absentibus proponendam diceret quaestionem, rursus aiebant episcopi non aliter quidquam fieri, nisi impetitorum vita discuteretur. Accusati namque iam fuerant Cyrillus Hierosolymorum, Eustathius Sebastiae Armeniae, et alii quidam. Ob quam rem contentio inter praesentes exorta est. Alii namque dicebant vitas accusatorum discutiendas, alii vero ante fidem nihil esse quaerendum.
5 Movebatque quaestionem imperatoris diversa sententia; cuius litteris, nunc de fide prius agendum, nunc de accusatorum conversatione, legebatur. Haec causa praesentes ad schisma perduxit, et in duas partes synodi multitudo divisa est. Unius enim partis dux erat Acacius Caesareae Palaestinae, Georgius Alexandriae, Ursacius Tyri, Eudoxius Antiochiae, quos alii triginta duo secuti sunt. In alia parte fuit Georgius Laodiciae Syriae, Sophronius Pompeiopoleos Paphlagoniae, Eleusius Cyzici, quos plurimi sequebantur.
6 Cumque placuisset ut prius de fide quaestio moveretur, hi quidem qui erant partis Acacii, Nicaenam fidem aperte negaverunt, aliamque fidem dictare nitebantur. Alterius vero partis numero pluriores, omnia quidem Nicaeni concilii receperunt: de sermone consubstantialitatis tantummodo querebantur. Multis igitur inter alterutros contentionibus usque ad vesperam generatis, novissime Sylvanus Tarsensis praesul Ecclesiae, voce magna clamavit, dicens non oportere novam dictari fidem, sed dudum in Antiochia expositam tempore dedicationis debere servari.
7 Quo dicto sequaces sunt egressi. Alterius vero partis protulerunt fidem Antiochiae recitatam, quam relegentes solverunt illa die concilium. Altera vero die convenientes in oratorium Seleuciae, ianuasque claudentes, relectae fidei subscripserunt. Subscribebant autem etiam pro absentibus praesentes lectores atque diaconi, per quos rate se ferre hanc definitionem absentes profitebantur. [SOCRATES, lib. II, cap. 31. Edit. Christ. Vales,cap. 39, p. 146. ] Acacius autem et alii partis eius querebantur, eo quod ecclesia clausa subscriberetur, dicentes: Ea quae occulte geruntur improbitatis suspicione plenissima sunt.
8 Haec autem faciebant, volentes aliam fidei explanationem; ipse quoque eam quam praeparatam habebat legit, ibi quidem iudicibus Lauritio et Leonae: studens ei robur acquirere. Haec ergo die secunda sunt gesta. Tertia vero die Leonas rursus congregare partes festinabat episcoporum: quo die nec Macedonius defuit Constantinopolitanus, nec Basilius Ancyrae.
9 Dumque ambo in una parte convenissent, denuo qui circa Acacium erant, occurrere noluerunt: dicentes oportere prius de concilio eiici eos qui pridem fuerant condemnati, et qui accusabantur in praesenti. Cumque contentio cresceret, egressis eis qui positi in accusatione videbantur, etiam qui circa Acacium erant sunt ingressi. Tunc itaque Leonas ait libellum sibi datum ab eis qui cum Acacio erant, celans dogmatis esse dictationem.
10 Et cum praesentes episcopi tacuissent: aliud quiddam, non expositionem fidei libellum continere iudicantes, mox fidei Acacii conscriptio cum prooemio hoc modo relecta est:
11 Nos qui congregati sumus Seleucia Isauriae, secundum imperatoris voluntatem hesterna die, quinto calend. Octobrium [An. Dom. 359], omne studium habuimus cum disciplina ecclesiasticam servare pacem, et de fide cogitare constanter, sicuti praecepit Deo amabilis imperator noster Constantius secundum propheticas evangelicasque voces, et nihil praeter Scripturas superinducere in ecclesiastica fide.
12 Quia vero aliqui in concilio alios nostrum iniuriis affecerunt, alios loqui prohibuerunt, alios recluserunt invitos, et damnatos secum ex diversis provinciis habuerunt, nec non et eos qui contra regulas ordinati sunt, introduxerunt secum; ita ut undique tumultu synodus impleretur, sicuti et vir clarissimus comes Leonas et vir clarissimus dux provinciae Lauritius inspexerunt.
13 Propterea haec interloquimur, quoniam non declinamus expositam cum auctoritate fidem in Antiochena dedicatione, proferentes eam; licet patres nostri illo tempore ad subiectam concurrerint quaestionem: quoniam multos turbavit consubstantialitatis nomen praeterito tempore et usque ad praesens. Nunc vero quia dicitur innovatum ab aliquibus de dissimilitudine Filii apud Patrem, hac ergo gratia ὁμοουσίου et ὁμοιουσίου, id est eiusdem substantiae et similis substantiae nomen abiicimus, tanquam Scripturarum extraneum, ἀνομίου, id est dissimilitudinis verbum anathematizamus, et omnes huiusmodi existentes ab Ecclesia alienos existimamus.
14 Similem vero Filium apud Patrem aperte profitemur, secundum Apostolum dicentem de Filio: Qui est imago Dei invisibilis [Coloss. I, 15]. Confitemur autem et credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Credimus autem et in unum Iesum Christum Filium eius, ex eo natum impassibiliter ante omnia saecula, Deum verum [ed., Niv. et Frob., Verbum] ex Deo unigenitum, lumen, vitam, veritatem, sapientiam, voluntatem: per quem omnia facta sunt in coelis et in terra, sive visibilia sive invisibilia.
15 Hunc credimus in consummatione saeculorum pro destructione peccati assumpsisse carnem ex sancta Virgine Maria, et hominem factum, passum pro peccatis nostris, ac resurrexisse, et assumptum in coelis, sedere in dextera Patris, et iterum venturum in gloria iudicare vivos et mortuos. Credimus et in Spiritum sanctum, quem Paracletum, id est consolatorem nominavit Salvator Dominus noster [Ioan. XV, 26]: promittens, postquam iret, discipulis eum esse mittendum, quem etiam destinavit, per quem et sanctificat credentes in Ecclesia, et baptizatos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
16 Eos autem qui praeter istam fidem aliud quidquam praedicant, a catholica Ecclesia decernimus alienos existere. Haec est autem Acacii de eius fide prolatio. Cui subscripsit et ipse, et consentientes ei, numero quem paulo ante praediximus.
17 Hac fide lecta, Sophronius Pompeiopoleos Paphlagoniae haec verba clamavit: Si per singulos dies propriam edere licuerit fidem, veritatis integritas non manebit. Haec quidem Sophronius ait. Ego autem dico quia si ab initio haec verba de Nicaena fide dixissent qui ante eos et post illos fuerunt, omnis potuisset cessare contentio.
18 Tunc ergo plurima inter alterutros ob hoc et propter eos qui fuerant accusati, verba dicentes et audientes, abierunt. Quarta vero die convenientes omnes, rursus movebant cum contentione sermones. Inter quos Acacius his verbis suam sententiam patefecit: Si semel Nicaena fides mutata est, nihil prohibet etiam nunc aliam dictare fidem.
19 Ad haec Eleusius Cyzici haec verba respondit: Praesens concilium celebratum est, non ut anathema discat neque ut fidei explanationem suscipiat, tanquam non habens eam; sed possidens Patrum fidem, hanc usque ad vitam mortemque custodiet. His ergo verbis Eleusius sententiae occurrit Acacii, fidem Patrum vocans Antiochiae declaratam.
20 Cui recte quilibet poterit obviare, dicens: Quomodo Patres hos nominas, o Eleusi, dum illorum non recipis Patres? Hi namque, qui in Nicaea convenerunt, concordantes in consubstantialitatis verbo pro fide sancito, proprie dicuntur Patres, eo quod et tempore praecesserunt; et qui postea Antiochia convenerunt ab illis sacerdotii iura susceperunt.
21 Si autem hi qui Antiochia congregati sunt Patres propios negaverunt, consequenter istorum posteri Patrum destructores secuti sunt. Quomodo ergo et quorum illi fidem velut improbam respuerunt, isti quasi probabilem susceperunt? Si autem illi non habuerunt Spiritum sanctum, qui per officium manus impositionis accipitur, neque isti sacerdotium perceperunt.
22 Quomodo enim acciperent a non habentibus quod dabatur? Haec obiicere ergo responsa poterit quilibet Eleusio.
23 Cum haec ita agerentur, ad aliam venere quaestionem. Quia enim Acacius in fide quae lecta est, similem dixit Filium Patri, consulebant alterutros, secundum quid esset similis Filius Patri. Et qui circa Acacium erant dicebant secundum voluntatem solummodo, non secundum substantiam Patri similem Filium esse. Alii vero omnes etiam secundum substantiam declarabant.
24 In hac ergo contentione tota manserunt die. Et Acacium arguerunt, qui in suis sermonibus quos conscripsit, similem per omnia Patri Filium dixit: nunc autem secundum substantiam similem denegavit. Quibus multum contendentibus et ad nullam concordiam venientibus, surgens Leonas concilium solvit. Et iste fuit terminus synodi Seleuciae congregatae.
25 Altera namque die rogatus ut interesset, noluit, dicens: Directus sum ad concordiam concilii: vobis distantibus adesse non possum. Quo facto, nec qui circa Acacium erant ad synodum concurrere voluerunt. Altera vero pars in ecclesiam veniens, Acacium et qui erant cum eo vocavit, ut de Cyrillo Hierosolymorum episcopo haberetur examinatio.
26 Sciendum itaque quoniam Cyrillus iam dudum fuerat accusatus atque damnatus: quoniam saepe evocatus ad iudicium, duobus annis iugiter declinavit, metuens accusantes. Condemnatus autem, appellationis libellum condemnatoribus destinavit, iudicium maius appellans. Cui appellationi consensit etiam Constantius imperator. Hoc itaque solus, et primus praeter ecclesiasticam consuetudinem atque regulam Cyrillus fecit episcopus; ut, sicut in publicis iudiciis, libellis uteretur appellatoriis.
27 Tunc ergo in Seleucia interfuit iudicandus. Et ob hoc episcopi Acacium eiusque consentaneos evocabant; ut de accusationibus cognoscentes, decretum commune proferrent. Evocabant igitur etiam alios quosdam qui fuerant accusati, et semetipsos contulerant ad Acacium. Quos post crebram citationem nolentes occurrere, damnaverunt, et ipsum Acacium, Georgium Alexandrinum, Uranium Tyri, Theodulum Cheraeae, Penum Phrygiae, Theodosium Philadelphiae Lydiae, Evagrium insulae Mytilene, Leontium Tripoleos Lydiae, et Eudoxium, qui primo quidem Germaniciae fuit, postea vero Antiochiae Syriae invasit episcopatum; damnaverunt pariter et Patrophilum, quia et ipse a Dorotheo presbytero accusatus, evocatus noluit obedire. Hos itaque damnaverunt. Excommunicaverunt autem Asterium, Eusebium, Abgarum, Basilium, Phoebum, Fidelem, Eutychium, Magnum, et Eustathium, sic eos manere decernentes, donec habita satisfactione, accusationibus semetipsos exuerent. His actis, damnationem celebratam eorum parochiis innotuerunt; inque locum Eudoxii Anianum constituerunt episcopum, quem comprehendentes qui circa Acacium erant, Leonae et Lauritio tradiderunt, a quibus exsilio destinatus est.
28 Quo facto, episcopi qui ordinaverant Anianum contestationem obtulerunt Leonae et Lauritio contra Acacium et consentaneos eius, dicentes synodi iudicium fuisse violatum. Cumque nihil agerent, Constantinopolim sunt profecti, ut quae gesta fuerant panderentur imperatori. [SOCRATES, lib. II, cap. 32. Edit. Christ. Vales. cap. 40, p. 148.]
Cassiodorus HOME

bav823.190 bav824.140 bnf1603.94

Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XXXIII. De Eudoxio, qui Antiochenum invasit episcopatum, et terraemotu in Nicaea Bithyniae facto. <<<     >>> XXXV. De legatis concilii Seleuciae, et de examinatione Aetii, et gestis Ariminensium.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 33 > 49 > csg7.89 > sectio 7 > bnf10439.194 v > sectio 6 > 16 > XII. EUGENITI V̅· T̅· MAGISTRO OFFICIORUM THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 16 > sectio 5 > Iosue, 3 > bnf10439.193 v > sectio 37 > 25 > 9 > 15 > 34 > bnf9389.43 > 1 > Ioannes, 13 > sectio 7 > sectio 32 > sectio 23 > 47 > sectio 8 > sectio 3 > 34

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik